Folio 52 recto#
pinas ex M. Crassi familia illius virtutem imitatur.
Contemnit simultatem hominum nobilium rem publicam caram habet
neque terrore neque gratia removetur. Aliud vero amicitiae
tantum ac virtus est animi. Immo vero homo levissi-
mus supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo ha-
rum modo illarum partium, fidus nemini levissimus
senator mercennarius patronus. Cuius nulla pars
corporis a turpitudine vacat. Lingua vana, manus
rapacissimae, gula immensa pes fugaces. Quae honeste
nominari non possunt inhonestissima. Atque is cum eius
modi sit tamen audet dicere o fortunatam Cicero? Immo
vero infelicem et miseram, quae crudelissimam proscriptionem
eam perpessa est, cum tu perturbata res publica metu, perculsos omnes
bonos parere crudelitati tuae cogebas. Cum omnia iu-
dicia omnes leges in tua libidine erant. Cum tu sublata
lege Portia erepta libertate omnium nostrum vitae necisque
potestatem ad te unum revocaveras. Atque parum quod
impune fecisti, verum etiam commemorando exprobras,
neque licet oblivisci his servitutis tuae. Egeris oro te,
Cicero, profeceris quid libet satis est perpessos esse. Etiam-
ne aures nostras odio tuo onerabis? Etiam in molestis-
simis verbis inspectabere? Cedant arma togae
concedat laurea linguae. Quasi vero togatus ex non
armatus ea quae gloriaris confeceris, atque inter te
Sullamque dictatorem praeter nomen imperii quicquam
interfuit. Sed quid ego plura de tua insolentia comme-
morem, quae Minerva omnis artis edocuit, Iupiter
Optimus Maximus in concilio deorum admisit, Italia
exulem umeris suis reportavit? Oro te Romule
Arpinas qua egregia tua virtute omnis Paulos, Fabios,
Zusatz zu Z. 51:
[et] natam me consule Romam. Te consule fortunatam