# Folio 52 recto

41. pinas ex M. Crassi familia illius virtutem imitatur.
42. Contemnit simultatem hominum nobilium rem publicam caram habet
43. neque terrore neque gratia removetur. Aliud vero amicitiae
44. tantum ac virtus est animi. Immo vero homo levissi-
45. mus supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo ha-
46. rum modo illarum partium, fidus nemini levissimus
47. senator mercennarius patronus. Cuius nulla pars
48. corporis a turpitudine vacat. Lingua vana, manus
49. rapacissimae, gula immensa pes fugaces. Quae honeste
50. nominari non possunt inhonestissima. Atque is cum eius

51. modi sit tamen audet dicere o fortunatam Cicero? Immo  
52. vero infelicem et miseram, quae crudelissimam proscriptionem  
53. eam perpessa est, cum tu perturbata res publica metu, perculsos omnes  
54. bonos parere crudelitati tuae cogebas. Cum omnia iu-  
55. dicia omnes leges in tua libidine erant. Cum tu sublata  
56. lege Portia erepta libertate omnium nostrum vitae necisque  
57. potestatem ad te unum revocaveras. Atque parum quod  
58. impune fecisti, verum etiam commemorando exprobras,  
59. neque licet oblivisci his servitutis tuae. Egeris oro te,  
60. Cicero, profeceris quid libet satis est perpessos esse. Etiam-

61. ne aures nostras odio tuo onerabis? Etiam in molestis-  
62. simis verbis inspectabere? Cedant arma togae  
63. concedat laurea linguae. Quasi vero togatus ex non  
64. armatus ea quae gloriaris confeceris, atque inter te  
65. Sullamque dictatorem praeter nomen imperii quicquam  
66. interfuit. Sed quid ego plura de tua insolentia comme-  
67. morem, quae Minerva omnis artis edocuit, Iupiter  
68. Optimus Maximus in concilio deorum admisit, Italia  
69. exulem umeris suis reportavit? Oro te Romule  
70. Arpinas qua egregia tua virtute omnis Paulos, Fabios,

Zusatz zu Z. 51: 

71. [et] natam me consule Romam. Te consule fortunatam

