Folio 51 verso#
viri clarissimi, Scipionis Africani, ac non reperticius, accitus,
ac paulo ante insitus huic urbi civis. An vero, M. Tulli, facta
ac dicta tua obscura sunt? An non ita a pueritia vixisti,
ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alicui collibu-
isset? Aut scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M.
Pisonem non pudicitiae iactura perdidicisti? Itaque minime mi-
randum est quod eam flagitiose venditas quam turpissime parasti.
Verum ut opinor splendor domesticus tibi animos tollit. Uxor
sacrilega, ac periuriis debilitata. Filia matris paelex tibi iu-
cundior, atque obsequentior quam parenti parem. Domum ipsam
tuam vi et rapinis funestam tibi ac tuis comparasti, videlicet
ut nos commonefacias quam conversa res sit cum in ea domo habitares
homo flagitiosissime quae P. Crassi viri clarissimi fuit. Atque haec cum
ita sint, tamen se Cicero dicit in concilio deorum immortalium fuisse;
inde missum huic urbi civibusque custodem absque carnificis nomine.
Qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit. Quasi vero non illius
coniurationis causa fuerit consulatus tuus, et idcirco res publica dis-
iecta eo tempore quo te custodem habebat. Sed ut opinor, illa te
magis extollunt quae post consulatum cum Terentia uxore de re publica
consuluisti cum legis Plautiae iudicia domo faciebatis. Ex
coniuratis alios pecunia condemnabas: cum tibi alius Tuscu-
lanum, alius Pompeianam villam exaedificabat, alius domum
emebat. Qui vero nihil poterat, is erat calumniae proximus.
Is aut domum tuam oppugnatum venerat, aut insidias senatui
fecerat. Denique de eo tibi compertum erat. Quae si tibi falsa
obicio, redde rationem quantum patrimonii acceperis, quid
tibi litibus accreverit, qua ex pecunia domum paraveris, Tus-
culanum, et Pompeianum infinito sumptu aedificaueris. Aut
si retices, cui potest dubium esse quin opulentiam istam ex sanguine
de miseriis civium parasti? Verum ut opinor homo novus Ar-