Folio 51 recto#
incipit oratio sallusti contra ciceronem.
Graviter et iniquo animo maledicta tua paterer M. Tulli,
si te scirem iudicio magis quam morbo animi petulantia ista uti.
Sed cum in te neque modum neque modestiam ullam animadverto, respondebo
tibi: ut si quam maledicendo voluptatem coepisti, eam maledicendo
amittas. Ubi querar, quos implorem, patres conscripti, diripi rem publicam atque
audacissimo cuique esse perfidie? Apud populum Romanum qui ita largitionibus
corruptus est, ut se ipse ac fortunas suas venales habeat? An apud
vos, patres conscripti, quorum auctoritas turpissimo cuique et sceleratissimo
ludibrio est? Ubi ubi, M. Tullius, leges, iudicia, rem publicam defendit
atque in hoc ordine ita moderatur quasi unus reliquus e familia