# Folio 51 verso

11. viri clarissimi, Scipionis Africani, ac non reperticius, accitus,  
12. ac paulo ante insitus huic urbi civis. An vero, M. Tulli, facta  
13. ac dicta tua obscura sunt? An non ita a pueritia vixisti,  
14. ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alicui collibu-  
15. isset? Aut scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M.  
16. Pisonem non pudicitiae iactura perdidicisti? Itaque minime mi-  
17. randum est quod eam flagitiose venditas quam turpissime parasti.  
18. Verum ut opinor splendor domesticus tibi animos tollit. Uxor  
19. sacrilega, ac periuriis debilitata. Filia matris paelex tibi iu-  
20. cundior, atque obsequentior quam parenti parem. Domum ipsam

21. tuam vi et rapinis funestam tibi ac tuis comparasti, videlicet  
22. ut nos commonefacias quam conversa res sit cum in ea domo habitares  
23. homo flagitiosissime quae P. Crassi viri clarissimi fuit. Atque haec cum
24. ita sint, tamen se Cicero dicit in concilio deorum immortalium fuisse;  
25. inde missum huic urbi civibusque custodem absque carnificis nomine.  
26. Qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit. Quasi vero non illius  
27. coniurationis causa fuerit consulatus tuus, et idcirco res publica dis-  
28. iecta eo tempore quo te custodem habebat. Sed ut opinor, illa te  
29. magis extollunt quae post consulatum cum Terentia uxore de re publica  
30. consuluisti cum legis Plautiae iudicia domo faciebatis. Ex

31. coniuratis alios pecunia condemnabas: cum tibi alius Tuscu-  
32. lanum, alius Pompeianam villam exaedificabat, alius domum  
33. emebat. Qui vero nihil poterat, is erat calumniae proximus.  
34. Is aut domum tuam oppugnatum venerat, aut insidias senatui  
35. fecerat. Denique de eo tibi compertum erat. Quae si tibi falsa  
36. obicio, redde rationem quantum patrimonii acceperis, quid  
37. tibi litibus accreverit, qua ex pecunia domum paraveris, Tus-  
38. culanum, et Pompeianum infinito sumptu aedificaueris. Aut  
39. si retices, cui potest dubium esse quin opulentiam istam ex sanguine  
40. de miseriis civium parasti? Verum ut opinor homo novus Ar-

